Liber Job*

Caput 16: Versus 11

Aperuerunt super me ora,etc.Ibid.Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident.Percusserunt maxillam meam.Maxilla Ecclesiae, sunt sancti praedicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi praecipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos poena satiat, quae mentem Ecclesiae praecipue cruciat, vel castigat.Maxillam meam.Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices praecones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora praeconum magna ostendunt miracula.
(* Traductions européennes)